monumenta.ch > Plinius > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 71
{XIV} is autem obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo Martio, novem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia continent. -